- BALISTA
- I.BALISTAdecimus sepriums inter XXX. Rom. Tyrannos, Pollioni c. 18. memoratos, de quo tamen, utrum inperaverit, Scriptores interse am bigunt. Fit vir insignis, eruditus ad gerendam Rem publ. in consiliis vehemens, in expeditionibus clarus, in provisione annonaria singularis. Valeriano Imperat. sie acceptus, ut eum quibusdam literis hôc testimoniô prosequutus sit: Valerianus Ragonto Claro, praefecto Illyrici et Galliarum. Si quid in te bonae frugis est, quam esse scio, parens Clare, dispositionem Ballistae prosequere. Hac in forma Rem publ. vides, ut nec ille Provinciales gravet, ut illic equos contmeat, ubi sunt pabula, illic annonas militum mandet, ubi sunt frumenta: non provincialem, non possessorem cogat illic frumenta, ubi non habet, dare; illic equum, ubi non potest, pascere: nec est illa alia provisio melior, quam ut in locis suis erogentur quae nascuntur, ne aut vebiculis auf sumptibus Rem publ. gravent. Galatia frumentis abundat, referta est Thracia, plenum est Illyricum: illic pedites collocentur, quamquam etiam in Thracia equites, sine noxa Provincialium, hibernare possint. Multum enim ex campis foeni colligitur. Iam ubi laridum, iam coeterae species in his dandae sunt locis, in quibus affatim redundant. Quae omnia sunt Balistae consilia, qui ex quaque provincia unam tantum speciem praeberi iussit, quod ea redundaret, atque ab ea milites sumoveri: id quod publicitus est decretum. Idem Imper. aliâ Epistolâ ibid. eidem Balistae gratias egit, sibi praecepta gubernandae Rei publ. data ab eo, docens gaudensque quod eius consiliô nullum ascriptitium. i. e. vacantem haberet, et Tribunum nullum stipatorum, qui non vere pugnaret, etc. Post Valerianum a Persis victum et captum, una cum Macriano, exercitûs reliquias convocavit et, egregiâ oratione de surrogando Principe habitâ, effecit, ut Macrianus Imperator proclamaretur, contra Gallienum, indiguum habitum qui imperaret. Sed Macriano cum filiis, cum quibus, Balistae iudiciô, Imperator factus erat, ab Aureolo victô: Odenatus, qui olim iam Orientem tenebat, quasi Gallieni partes vindicaret. Quietum, minorem Macriani filium, una cum Balista Praesecto, interemit. Trebellius Pollio in Trig. Tyr. c. 13. ubi de Quieto. Idem verl, in Gallieno, c. 3. scribit, auctore Praefectô Macrtani Ballista iuvenem occisum ab iis qui erant cum ipso: in Ballista etiam c. 18. scriptum reliquit, occisô iam Quietô Ballistam imperâsse et postea eum interemptum a gregario milite, in gratiam Odenati. Quam ἐναντιοφανέιαν sic conciliat Salmas. ut dicat, brevitate loquendi eam facile excusari. Etsi enim aliquantô tempore post Quietum Balista interemptus sit, utrumque tamen constare, ab Odenato vel in eius gratiam fuille interemptum. Idem proin lubenter in Quieto Pollionis legeret, cum Ballista Praefecto vel Imp. h. e. Praefecto vel Imperatore, Vide Salmas. Not. ad Pollionem. Graeci fere Βαλλίςαν habent, nummi Balistam, uti vidimus. Sed liquidam in hoc nomine geminatam habent omnes versus de Ballista, Virgtii Praeceptore. Casaubon. ibid.II.BALISTAmachina bellica, in oppugnandis urbibus, a Romanis, praecipue usurpata, ἀπὸ τοῦ βάλλειν, a feriendo: Quam his verbis describit Amm. Marcellin. l. 23. c. 4. Ferrum inter axiculos duos firmum compaginatur, et vastum in modum regulae maioris extentum: cuius ex Ulumine teretis, quod in medio ars polita compomt, quadr atus eminet stylus extensius recto canalis angusti meatu caudtus, et hac multiplici chor dâ ner vorum tortilium illigatus eique cochleae duae ligneae coniunguntur aptissime, quarum prope unam adsistit artifex contemplabilis et subtiliter adponit in temonis cavamine sagittam ligneam, spiculô maiore conglutinatam, hôcque sactô, hinc inde validi iuvenes versant agiliter rotabilem flexum. Quum ad extremitatem nervorum acumen venerit summum, percitae internô pulsu a balista, ex oculis evolat, interdum nimiô ardore scintillans: et evenit saepius, ut antequam telum cernatur, dolor letale vulnus agnoscat. Apud Anglos simile quiddam est, instrumentum bellicum, quod vulgo a Cross bow vocant, sed Balista grandior fuit machna, et formae plane diversae. Vide quoque Vegetium Rei milit. l. 4. c. 22. ubi Balistam funibus nervinis chordisque tendi solitam esse refert. Nervi autem illi e crinibus equinis erant. Accius in Philoctete: cuius versum imperfectam adducit Servius, Aen. l. 9. v. 622.Reciproca tendens nervo equino concita Tela.Car. du Fresne Balista, seu Ballista, machina est iaculatoria, ex Graeco βάλλειν. L. Wisigoth. l. 8. tit. 4. §. 23. Si quis --- lacueos vel arcus praetenderit, seu balistas. Monachus Vallis Sarnensis in Hist. Albig. c. 42. Ecce sagitta per balistam ab adversarto emissa, servientem illum percussit. Fortunatus l. 3. Poem. 10.Illic est etiam geminô ballista volatu,Quae post se mortem liquit et ipsa fugit.Guilielm. Britto Philippidos 1. 2.Nec tamen interea cessat balista, vel arcus,Quadrellos haec multiplicat, pluit ille sagittas, etc.Gall. vulgo Arbaleste. Apud eundem Brittonem Ballistarius arcus dicitur l. 2.Francigenis nostris illis ignota diebusRes erat omnino, quid balestarius arcus.,Quid balista foret. etc.Species eius variae recen sentur, apud Sanutum l. 2. part. 4. c. 8. Balistae grossae a turno, balistae a pesarola: apud Eundem, Balistae a pectoribus, capite 23. Rectae ballistae, quibus istae muschettae propire deputantur, sunt balistae, quae blistae a pectoribus nuncupantur, apud Iacob. de Virtriaeo l. 3. p. 1142. Balistae cum cornu fortissimae: Ibidem magnalium balistarum et arcuum mentio sit. Saepe etiam Balista seu Balistra accipitur pro machina, quâ saxa emittuntur ad quatiendos muros, quarum variae species, de quibus prae coeteris copiose egit Angelus Portenarius in Felicit. Patavina l. 5. c. 5. etc. Hinc dicti sunt Balistarii, Gallis Arbalestiers, qui arcu baleari in proeliis utebantur, i. e. baleâ seu balistâ. Monachus Vallis Sarnaii c. 63. Habebant praeterea Balistarios, qui etc. Coneilium Roman. A. C. 1139. c. 30. Artem illam mortiferam et Deo odibilem Balistariorum et Sagittariorum adversus Christianos et Catholicos exerceri de cetero sub anathemate prohibemus. Concilium Lateran. IV. can. 18. Nullus quoque Clericus Rotarits aut Balistariis aut huiusmodi viris sanguinum praeponatur. Ubi Interpreti Graeco Τζαγτάριοι recte dicuntur; at errat, cum Τοξοτὰς Ruptarios fuisse censuit, uti docet Car. du Fresne Glossar. et Notis ad Alexiadem. Idem observat, Balistarios Genuenses multi olim habitos fuisse: quod ipsum de Catalaunis prodit Raimundus Montanerius in Chron. Aragon. c. 130. etc. Vide quoque infra Milites, it. Ballista.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.